Hľadaný výraz: Mt 21,18-22, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit. 19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “ Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuo ficulnea. 20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo aruit ficulnea? ”. 21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. 22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.

1

mail   print   facebook   twitter